monumenta.ch > Hieronymus > sectio 34 > sectio 6 > sectio 60

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 4, 106, 60
Nonagesimo tertio, Beatus homo quem tu erudieris, Domine . Dicitis in Graeco non esse, tu: et verum est; sed apud Latinos propter εὐφωνίαν positum. Si enim dicamus, Beatus homo, quem erudieris, Domine, compositionis elegantiam non habebit. Et quando dicitur, Domine; et apostropha fit ad Dominum, nihil nocet sensu, si ponatur et, tu. In eodem: Et in malitia eorum disperdet eos . In Graeco dicitis non esse praepositionem, in; sed legi, malitiam eorum disperdet. Sciendum autem, quod in Hebraeo, et in cunctis interpretibus positum sit: In malitia eorum disperdet eos. Si autem voluerimus legere: Malitiam eorum disperdet; id quod in Septuaginta sequitur in fine versiculi, eos, et superfluum erit, et vitiosum.